

Epistola I ad Corinthos*
Caput 6: Versus 15
Corpora.Non potest non esse sanctum corpus, quo sanctificatus utitur Spiritus.Membra sunt,etc. Sicut membra omnia quae una eademque anima reguntur, unum corpus sunt, ita omnes qui eodem Spiritu sancto vivificantur, unum in Christo corpus efficiuntur.Christi.Quia corpus accepit, et corporum caput est.